Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. si scelere abstineo errori obnoxius et si
  2. opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
  3. confessam dignare animam, si membra caduca
  4. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  5. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  6. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  7. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  8. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  9. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  10. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  11. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  12. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  13. suspectus vereque reus. male posse facultas
  14. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.