Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
  2. si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
  3. v.1.p.20
  4. quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
  5. si scelere abstineo errori obnoxius et si
  6. opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
  7. confessam dignare animam, si membra caduca
  8. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  9. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  10. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  11. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  12. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  13. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  14. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem