Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. intemerata fero: si te dominique deique
  2. unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
  3. qui super aequoreas volitabat spiritus undas.[*]()
  4. Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga:
  5. si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
  6. v.1.p.20
  7. quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
  8. si scelere abstineo errori obnoxius et si
  9. opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
  10. confessam dignare animam, si membra caduca
  11. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  12. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  13. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  14. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  15. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  16. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  17. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  18. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  19. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  20. suspectus vereque reus. male posse facultas
  21. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.