Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
  2. nec solam remeare animam, sed corpore toto
  3. caelestes intrare plagas et inane sepulcri
  4. arcanum vacuis adopertum linquere terris.
  5. v.1.p.18
  6. Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
  7. virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
  8. nil ex invidia retinens plenusque datorum,
  9. pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
  10. Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
  11. vipereumque nefas nocituri averte veneni,
  12. sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
  13. deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
  14. semina, veridicis olim praedicta prophetis,