Ephemeris
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- maiestas unius modi,
- sociata sacro spiritu.
- et ecce iam vota ordior:
- et cogitatio numinis
- praesentiam sentit pavens.
- pavetne quidquam spes, fides? [*]()
v.1.p.16
- OMNIPOTENS, solo mentis mihi cognite cultu,
- ignorate malis et nulli ignote piorum:
- principio extremoque carens, antiquior aevo,
- quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque
- nec mens conplecti poterit nec lingua profari:
- cernere quem solus coramque audire iubentem
- fas habet et patriam propter considere dextram
- ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
- ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
- mundi, quem facturus erat: generatus in illo
- tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
- quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
- quo sine nil actum, per quem facta omnia:[*]() cuius
- in caelo solium, cui subdita terra sedenti