Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ante expectatum festina puerpera votum;
  2. quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro,
  3. impulerit tardi claustra obluctantia partus,
  4. posterior nequeat, possit prior: an quia sexto
  5. aemulus octavi conspectus inutilis astri
  6. nescit conpariles laterum formare figuras?
  7. set nono incumbens signo cunctantia matrum
  8. vota levat, trigono vires sociante sequenti.
  9. at si difficilis rursum trahit Ilithyia,
  10. tetragono absolvet dubiarum vincla morarum.
  11. v.1.p.182
  1. NOMINA, quae septem venientibus apta diebus
  2. annus habet, totidem errantes fecere planetae,
  3. quos indefessa volvens vertigine mundus
  4. signorum obliqua iubet in statione vagari,
  5. primum supremumque diem radiatus habet Sol.
  6. proxima fraternae succedit Luna coronae,