Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ast ubi signiferae media in regione cohortis
  2. septimus accepit limes rutilantia flammis
  3. recto castra situ: turgentis foedera partus
  4. iam plena sub luce videt, nec fulgura parci
  5. luminis intendens toto fovet igne coronae.
  6. hinc illud, quod legitimos Lucina labores
  7. praevenit et gravidos sentit subrepere nixus
  8. ante expectatum festina puerpera votum;
  9. quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro,
  10. impulerit tardi claustra obluctantia partus,
  11. posterior nequeat, possit prior: an quia sexto
  12. aemulus octavi conspectus inutilis astri
  13. nescit conpariles laterum formare figuras?
  14. set nono incumbens signo cunctantia matrum
  15. vota levat, trigono vires sociante sequenti.
  16. at si difficilis rursum trahit Ilithyia,
  17. tetragono absolvet dubiarum vincla morarum.
  18. v.1.p.182
  1. NOMINA, quae septem venientibus apta diebus
  2. annus habet, totidem errantes fecere planetae,
  3. quos indefessa volvens vertigine mundus