Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- Libra dii somnique pares determinat horas,1
- libra Caledonios sine litore continet aestus:
- tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
- OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
- astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
- membra homini: e superis fortuna et spiritus auris