Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
  2. libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
  3. telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2
  4. et solis lunaeque vias sua libra cohercet.
  5. v.1.p.178
  6. Libra dii somnique pares determinat horas,1
  7. libra Caledonios sine litore continet aestus:
  8. tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
  1. OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
  2. astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
  3. membra homini: e superis fortuna et spiritus auris
  4. septeno moderanda choro: set praesidet ollis