Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
- seditio, et tales agitat quoque curia lites.
- coniugia et nati cum patribus ista quietis
- verba serunt studiis salva pietate loquentes.
- hinc etiam placidis schola consona disciplinis
- dogmaticas agitat placido certamine lites,
- hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
- estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
- nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
- est nocturna homini, non est lux ista diei.
- est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
- set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
- hinc rauco, multi quoque talia commeditantes
- murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
- Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
- TER binos deciesque novem super exit in annos
- iusta senescentum quos implet vita virorum,
- hos novies superat vivendo garrula cornix
- et quater egreditur cornicis saecula cervus,
- alipedem cervum ter vincit corvus et illum