Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
  2. v.1.p.172
  3. iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
  4. seditio, et tales agitat quoque curia lites.
  5. coniugia et nati cum patribus ista quietis
  6. verba serunt studiis salva pietate loquentes.
  7. hinc etiam placidis schola consona disciplinis
  8. dogmaticas agitat placido certamine lites,
  9. hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
  10. estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
  11. nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
  12. est nocturna homini, non est lux ista diei.
  13. est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,