Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  2. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  3. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
  4. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
  1. EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
  2. his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
  3. omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
  4. sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,