Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
  2. iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
  3. quid proceres vanique levis quid opinio volgi
  4. ---
  5. securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
  6. externae ne quid labis per levia sidat.1
  7. ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
  8. quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
  9. cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
  10. ne quid luet, ne quid protuberet, angulus aequis
  11. partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
  12. v.1.p.170
  13. sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
  14. indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
  15. non prius in dulcem declinans lumina somnum,
  16. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  17. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  18. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  19. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  20. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  21. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  22. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto