Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  2. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  3. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  4. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  5. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
  6. disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
  7. ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
  8. offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
  1. EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
  2. his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.