Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  2. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  3. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  4. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  5. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  6. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?