Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. sit solidum, quodcumque subest, nec inania subter
  2. indicet .admotus digitis pellentibus ictus,
  3. non prius in dulcem declinans lumina somnum,
  4. omnia quam longi reputaverit acta diei:
  5. quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
  6. cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
  7. quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
  8. quam melius mutare fuit? miseratus egentem
  9. cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
  10. quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
  11. cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
  12. perstrictus quisquam? cur me natura magis quam