Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  2. et largitorem gravius censura notabit.
  3. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  4. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  5. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  6. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  7. tale quod subiectum est distichon:
  8. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  9. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2