Eclogarum Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
- sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
- et captatoris praeda est heredis egenus.
- vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
- et largitorem gravius censura notabit.
- cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
- optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
- non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
- Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
- tale quod subiectum est distichon: