Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
  2. et defende reos: set gratia rara clientis,
  3. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  4. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  5. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  6. et captatoris praeda est heredis egenus.
  7. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  8. et largitorem gravius censura notabit.
  9. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  10. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  11. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  12. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  13. tale quod subiectum est distichon:
  14. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
  15. δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
  16. v.1.p.168
  17. Contra sed alterius sectator dogmatis ista
  18. quid doceat reprobans, subdita disce legens:
  19. “Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,