Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
  2. dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
  3. nec voluisse homini satis est: optata recusat,
  4. esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
  5. ut possint, servire volunt, idem auctus honore
  6. invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
  7. set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
  8. et defende reos: set gratia rara clientis,
  9. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  10. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  11. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  12. et captatoris praeda est heredis egenus.
  13. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  14. et largitorem gravius censura notabit.
  15. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  16. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  17. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  18. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  19. tale quod subiectum est distichon:
  20. πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,