Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
  2. Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
  3. dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
  4. nec voluisse homini satis est: optata recusat,
  5. esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
  6. ut possint, servire volunt, idem auctus honore
  7. invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
  8. set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
  9. et defende reos: set gratia rara clientis,
  10. esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
  11. xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
  12. sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
  13. et captatoris praeda est heredis egenus.
  14. vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
  15. et largitorem gravius censura notabit.
  16. cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
  17. optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
  18. non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
  19. Haec [*]() quidem Pythagorica est apophasis secundum
  20. tale quod subiectum est distichon: