Eclogarum Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. fervidis flagrans habenis pulsum aestivum conficit,
  2. inde autumnus noctis horas librans aequo lumine
  3. octo et octoginta goeris et super trihorio
  4. ---
  5. inde floridum reflexis ver revisit oreis
  6. additis ad hos priores goeros geminis orbibus.
  1. AETERNOS menses et tempora quattuor anni
  2. quattuor ista tibi subiecta monosticha dicent.
  3. Martius, Aprilis, Maius sunt tempora veris.
  4. Iulius, Augustus nec non et Iunius aestas.
  5. Septembri, Octobri autumnat totoque Novembri.
  6. brumales Ianus, Februarius atque December.
  1. QUATTUOR antiquos celebravit Achaia ludos.
  2. caelicolum duo sunt et duo festa hominum,
  3. sacra Iovis Phoebique, Palaemonis Archemorique,
  4. serta quibus pinus, malus, oliva, apium.
  5. v.1.p.194
  1. PRIMA Iovi magno celebrantur Olympia Pisae.