Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,
- historiam callens Livii et Herodoti.
- omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam
- condit sescentis Varro voluminibus.
- aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:
- nec cunctator erat, nec properator erat.
- pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;
- et placidae vitae congrua meta fuit.
v.1.p.130
- TU quoque in aevum, Crispe, futurum
- maesti venies commemoratus
- munere threni.
- qui primaevos fandique rudes
- elementorum prima docebas
- signa novorum:
- creditus olim fervere mero,
- ut Vergilii Flaccique locis 1
- aemula ferres.