Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- vivent per omnem posterorum memoriam,
- quos tu sacrae famae dabas
- et Iulianum tu magis famae dabis
- quam sceptra, quae tenuit brevi.
- Sallustio plus conferent libri tui,
- quam consulatus addidit,
- morum tuorum, decoris et facundiae
- formam dedisti filiis.
- Ignosce nostri laesus obsequio stili:
- amoris hoc crimen tui est,
- quod digna nequiens promere officium colo,
- iniuriose sedulus. [*]( 30)
- quiesce placidus et caduci corporis
- damnum repende gloria.
v.1.p.102
- RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum
- collegamque dehinc, nenia maesta refer,
- facundum doctumque virum, seu lege metrorum
- condita seu prosis solveret orsa modis,
- eripuit patri Lachesis quem funere acerbo
- linquentem natos sexu in utroque duos: