Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. danda salute, si forum res posceret;
  2. studio docendi, si scholam.
  3. vivent per omnem posterorum memoriam,
  4. quos tu sacrae famae dabas
  5. et Iulianum tu magis famae dabis
  6. quam sceptra, quae tenuit brevi.
  7. v.1.p.102
  8. Sallustio plus conferent libri tui,
  9. quam consulatus addidit,
  10. morum tuorum, decoris et facundiae
  11. formam dedisti filiis.
  12. Ignosce nostri laesus obsequio stili:
  13. amoris hoc crimen tui est,
  14. quod digna nequiens promere officium colo,
  15. iniuriose sedulus. [*]( 30)
  16. quiesce placidus et caduci corporis
  17. damnum repende gloria.
  1. RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum
  2. collegamque dehinc, nenia maesta refer,