Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. quod laude clarus, quod operatus litteris
  2. omnem refugisti ambitum?
  3. te nemo gravior vel fuit comis magis
  4. aut liberalis indigis,
  5. danda salute, si forum res posceret;
  6. studio docendi, si scholam.
  7. vivent per omnem posterorum memoriam,
  8. quos tu sacrae famae dabas
  9. et Iulianum tu magis famae dabis
  10. quam sceptra, quae tenuit brevi.
  11. v.1.p.102
  12. Sallustio plus conferent libri tui,
  13. quam consulatus addidit,