Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
  2. vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.
  1. ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus
  2. grammaticos inter qui celebrere bonos,
  3. esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique
  4. Graiorum, antiquus si sequeretur honos,
  5. carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis,
  6. concedit Cei musa Simonidei.
  7. urbe satus Sicula nostram peregrinus adisti,
  8. excultam studiis quam propere edideras.
  9. coniugium nanctus cito nobilis et locupletis,
  10. invidia fati non genitor moreris.
  11. at nos defunctum memori celebramus honore,
  12. fovimus ut vivum munere amicitiae.
  1. ELOQUII merito primis aequande, fuisti,
  2. Agrici, positus posteriore loco:
  3. aevo qui quoniam genitus functusque recenti,