Commemoratio Professorum Burdigalensium
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- spem magis, quam rem fruendam praebuisti avunculo,
- particeps scholae et cathedrae paene sucessor meae,
- lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret,
- Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam:[*]( 5)
- esto placidus et quietis manibus sedem fove,
- iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.
- OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse,
- parvulus audivi, vix etiam memini,
- qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum,
- aetas nil de te posterior celebrat.
- grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,
- tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
- set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo
- vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.
v.1.p.118
- ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus
- grammaticos inter qui celebrere bonos,
- esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique
- Graiorum, antiquus si sequeretur honos,
- carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis,
- concedit Cei musa Simonidei.