Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
  2. adiecit numero purpureisque togis;
  3. v.1.p.98
  4. me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
  5. teque canam de te, non ab honore meo.
  6. sive panegyricis placeat contendere libris,
  7. in Panathenaicis tu numerandus eris;
  8. seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
  9. ancipitem palmam Quintilianus habet,
  10. dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
  11. non etiam luteam volveret inluviem.
  12. et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
  13. in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
  14. anne et divini bona naturalia doni
  15. adiciam, memori quam fueris animo,
  16. audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
  17. auribus et libris esset ut una fides?
  18. vidimus et quondam tabulae certamine longo
  19. omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,
  20. alternis vicibus quot praecipitante rotatu
  21. fundunt excisi per cava buxa gradus: