Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. non equidem certans cum maiestate duarum,
  2. solo set potior nomine, quod patria:
  3. adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,
  4. non sit Burdigalae dum cathedra inferior,
  5. mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus
  6. adiecit numero purpureisque togis;
  7. v.1.p.98
  8. me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
  9. teque canam de te, non ab honore meo.
  10. sive panegyricis placeat contendere libris,
  11. in Panathenaicis tu numerandus eris;
  12. seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
  13. ancipitem palmam Quintilianus habet,
  14. dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
  15. non etiam luteam volveret inluviem.