Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
  2. non tamen angustas ut tenuaret opes.
  3. v.1.p.100
  4. quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
  5. fletus es a nobis ut pater et iuvenis.
  6. Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
  7. vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:
  8. sive nihil superest nec habent longa otia sensus,
  9. tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.
  1. NEC me nepotes impii silentii
  2. reum ciebunt, Alcime,
  3. minusque dignum, non et oblitum ferent
  4. tuae ministrum memoriae,
  5. opponit unum quem viris prioribus[*]( 5)
  6. aetas recentis temporis,