Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. mensa nitens, quam non censoria regula culpet
  2. nec nolit Frugi Piso vocare suam:
  3. nonnumquam pollens natalibus et dape festa,
  4. non tamen angustas ut tenuaret opes.
  5. v.1.p.100
  6. quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,
  7. fletus es a nobis ut pater et iuvenis.
  8. Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,
  9. vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:
  10. sive nihil superest nec habent longa otia sensus,
  11. tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.
  1. NEC me nepotes impii silentii
  2. reum ciebunt, Alcime,
  3. minusque dignum, non et oblitum ferent
  4. tuae ministrum memoriae,