Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
  2. ancipitem palmam Quintilianus habet,
  3. dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
  4. non etiam luteam volveret inluviem.
  5. et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
  6. in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.
  7. anne et divini bona naturalia doni
  8. adiciam, memori quam fueris animo,
  9. audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
  10. auribus et libris esset ut una fides?