Commemoratio Professorum Burdigalensium

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo
  2. teque canam de te, non ab honore meo.
  3. sive panegyricis placeat contendere libris,
  4. in Panathenaicis tu numerandus eris;
  5. seu libeat fictas ludorum evolvere lites,
  6. ancipitem palmam Quintilianus habet,
  7. dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
  8. non etiam luteam volveret inluviem.