Cento Nuptialis
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- labitur exanguis,[*]() destillat ab inguine virus. [*]()
- Contentus esto, Paule mi,
- lasciva, Paule, pagina:
- ridere, nil ultra, expeto.
- “Lasciva est nobis pagina, vita proba,” ut Martialis [*]() dicit, meminerint autem, quippe eruditi, probissimo viro Plinio in poematiis [*]() lasciviam, in moribus constitisse censuram; prurire opusculum Sulpiciae, frontem caperare; esse Appuleium in vita philosophum, in epigrammatis amatorem;[*]() in praeceptis Ciceronis extare severitatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam; Platonis Symposion composita in ephebos epyllia continere, nam quid Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii Erotopaegnion libros loquar? quid Evenum, quem
Sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui, ut Iuvenalis [*]() ait, “Curios simulant et Bacchanalia vivunt,” ne fortasse mores meos spectent de carmine.
v.1.p.392
Menander sapientem vocavit? quid ipsum Menandrum? quid comicos omnes, quibus severa vita est et laeta materia? quid etiam Maronem Parthenien dictum causa pudoris, qui in octavo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris atque Vulcani, atque αἰσχροσεμνίαν decenter immiscuit? quid? in tertio Georgicorum de summissis in gregem maritis nonne obscenam significationem honesta verborum translatione velavit? et si quid in nostro ioco aliquorum hominum severitas vestita condemnat, de Vergilio arcessitum sciat, igitur cui hic ludus noster non placet, ne legerit, aut cum legerit, obliviscatur, aut non oblitus ignoscat, etenim fabula de nuptiis est et, velit nolit, aliter haec sacra non constant.