Liber qui appellatur Speculum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.
Reuertimini et ite in tabernacula uestra et in terram possessionis, quam tradidit uobis Moyses famulus domini trans Iordanen: ita dumtaxat, ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem, quam praecepit uobis Moyses seruus domini, ut diligatis dominum deum uestrum et ambuletis in omnibus uiis eius et obseruetis mandata illius adhaereatisque ac seruiatis ei in omni corde et in omni anima uestra. Et in alio loco: Ne postquam intraueritis, inquit, ad gentes, quae inter uos futurae sunt, iuretis in nomine deorum earum et seruiatis eis et adoretis illos: sed adhaereatis domino deo uestro, quod fecistis usque in diem hanc.
De libro autem Psalmorum multa ponenda sunt, quamuis eadem saepe repetantur: sed habebo modum, quantum potero, ne hoc opus, quod memoria maxime tenendum est, in nimiam longitudinem pergat.