Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XLI. DE EPISTVLA AD TITVM.

Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea\' quae desunt corrigas et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. Et post paucos uersus: Quam ob causam increpa illos. dure, ut sani sint in fide, non adtendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate. omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum : sed [*]( 9 Tit. 1, 5-9 19 Tit. 1, 13-16 et Tit 2, 1-15 et Tit. S, 1 et 2. ) [*]( 1 ∗∗miniſrerium M \' 2 imple) add. fubdiraf eſτο P3, ſobrius eſτο 8 cerraui eerramen MP1 4 inj de R iufticie corona a 5 redeor M 6 EXPLICIT AD TIMOTHEVM II (atram.) I INCIPIT AD\' TI- TVM (min.) I S, de eplã bean pauh ad rytum R 9 creτe P2CS, crese M, om. P1 10 preſxbrreroſ MPCR, prbof S alcnt] add. et P2Caν 12 fideles non in om. P* m aouſaτιοniſ C, M non ante subd. om. P1 subdιτuſ MP\' 13 enim] ergo P 15 turpilucrum] τurpelucrum M, rurpeaf lucrum P1, rurpiſ lucrum CS, τurpe lucrũ fecranre R, τurpiſ lucri cupidum P2aν 16 amplecτanτem Pl 18. exhortari om. 8 redarguere a 19 paucos] aliquos a 20 Cane P1 inυendeτeſ Saν famulif Pf 22 autem] om; P1 eed] fe P\' )

255
inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. confitentur de nosse deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, . et ad omne opus bonum reprobi. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non uino multo seruientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adulescentulas, ut uiros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas uiris suis, ut non blasphemetur uerbum dei. iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint. in . omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina integritate, grauitate: uerbum sanum inreprehensibile : ut is qui ex aduerso est uereatur nihil habens malum dicere de nobis. seruos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem. bonam ostendentes, ut doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus. apparuit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes inpietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et emundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. nemo te contemnat. Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto [*]( 3 Tit. 2, 1-15 25 Tit. 3, 1 et 2 ) [*]( 1 et mens eorum edd. 3 et om. R ad] abMC 4 decenr Rv ſunτ MP1 5 in fide, in dilectione, in patientia av 9 uiriſ ſuiſ (um M) MPCRv, ſuiſ uiriſ Sa 11 post exemplum inserunt UT MC m ∗ docτrina (uirg. eluta) M 12 m inτegrιτaτe in grau ιτaτe 82aν, integritatem greuitatem cod. Amiat. 18 hic s. L M ex aduerso] aduerfuf P1 14 uobis R ſubdιτοſ se dominiſ flnf S 16 ut] & P1 docτrina MC 17 ornant P1, orneT RS1 aparuιτ MC faluaTorif****** M 18 UT I neganTef. M et ante Baecul.j per P1 19 ſubru M, Cobni P1 22 redemera M, redima P1 emundara M, amundara P1: mandareT P1CRSaν 28 aoceprabile M fecraTorQ MC 24 arguere MC mpeno MP )
256
oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos uersus: Fidelis sermo est, et de his uolo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo. haec sunt bona et utilia hominibus. stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis deuita: sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est et \'delinquit proprio iudicio condemnatus.