Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXXV. DE EPISTVLA AD PHILIPPENSES.

Quia m nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, [*]( 10 cf. EB. 11, 5 et 52, 7 et 40, 3 14 cf. Es. 59, 17 22 Philipp. 1, 20-24 ) [*]( 1 et ante illorum om. P 3 eum] deum PR 4 in ante potentia om. R armarura MPCR 5 poffenf MPC uerba insidias - - potestates aduersus om. Cl noBisj uob M 6 aduerfum (tertio et quarto loco). S 8 nequιτιa MPS caelefnf p1 9 armaτura MPC mala av 11 mdmTe MCa calciare MC* 14 galeam] galea MC1, add. fpem P1 gladio P1, galeam a 16 instantia] iuſτιτιa S 17 obfecrarione C sanctisj om. P1 19 miſτerium MPR, mmifrena C lega τιοne̅ PS catena] ista add. a EXPLICIT DE EPHESIIS (atr.) J INCIPIT DB PHILIPPENSIS (mtn.) I S 22 FILIPENS MC, PHILIPPENSIS P1 .23 ofundor R )

235
siue per mortem. mihi enim uiuere Christus et mori lucrum. quod uiuere in carne hic fuctus operis est, et quid eligam ignoro. coartor e duobus: desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium est propter uos. Et post VI uersus: Tantum digne euangelio Christi conuersamini, ut siue cum uenero et uidero uos, siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu unanimes, conlaborantes fide euangelii, et in nullo terreamini ab aduersariis, quae est in illis causa perditionis, uobis autem salutis: et hoc a deo. quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : idem certamen habentes, quale et uidistis in me, et nunc audistis de me. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua uiscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes. non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. hoc . enim sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo: sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo: humiliauit se ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et [*](5 Philipp. 1, 27-80 et Philipp. 2, 1—80 ) [*](1 Christus] add. eft P2C2 RSav 2 quod] quodfi PRSav hic] . mihi add. Sav . 8 coartor] add. emm Sa, add. auTem PRv r 5 est] om. Rv 6 enangehum PlS, m euangelio P\' 7 abfenfum S in punctis suppos. det. P 8 fidei Sav, m fide. P2R 9 in ante illis om. RSav, del. P1 11 pro] a R 15 ut] & MP\'C 16 fapiaif C 17 sentientes] fapientes a 20 senTixe (re in ras. 4 litt. al. m.) P 21 fe eCCe in ras. al. m. M, effe fe RSav 22 fe M1 24 humihuιτ M femet RSav factus] om. MC 26 nomen] add. quod efr P*Rv\' )
236
omnis lingua confiteatur quia dominus lesus Christus in gloria est dei patris. itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore uestram salutem operamini. deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querella et simplices filii dei sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi, quia non in uacuum cucurri neque in uacuum laboraui. sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei uestrae, gaudeo et congratulor omnibus uobis. id ipsum autem et uos gaudete et congratulamini mihi. spero autem in domino Iesu Timotheum cito mittere ad uos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa uos sunt. neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro uobis sollicitus sit. omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi Iesu. experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum seruiuit in euangelio. hunc igitur spero me mittere, mox ut uidero quae circa me sunt. confido autem in domino, quoniam et ipse ueniam ad uos cito. necessarium autem existimaui Epaphroditum fratrem et cooperatorem et conmilitonem meum, uestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad uos: quoniam quidem omnes uos desiderabat et maestus erat propter quod audistis illum infirmatum. nam et infirmatus est usque ad mortem, sed deus misertus est eius: non solum autem eius, uerum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. festinatius ergo misi illum, ut uiso eo iterum gaudeatis et ego sine [*](2 krtu MPCRS 8 ffenna S 7 quarela S 9 quaf S 10 mihi] mea P\'Rv die v 12 immolox] al̷ emulor a in marg. fap P\'S 15 CITO me P\', me cito v *ad M 16 circum P 18 Christi Iesa] ihū xpi Rav 19 autem] om. S 22 & s. l. M 23 epafrodiTum MPCR, ephaphrodιτum S 26 quod] om. P1, ea quod P* (cf. v) 27 morTe M sed] & MPC 28 deus] dnf C1 29 super tristitiamj om. R feſτmanτιuſ P2 Rav 80 ergo] enim C sine] om. P1. )
237
tristitia sim. excipite itaque illum cum omni gaudio in domino, et eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam, ut impleret quod uobis deerat erga meum obsequium. Et paulo post: Fratres, ego me non arbitror adprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliuiscens, ad ea uero quae sunt in priora extendens me, ad destinatum persequor, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc uobis deus reuelauit: uerum tamen ad id quod peruenimus, ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula. imitatores mei estote, fratres, . et obseruate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus uenter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est. Et post XIII uersus : Gaudete in domino semper: iterum dico, gaudete. modestia uestra nota sit omnibus hominibus. dominus in prope est. nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum . gratiarum actione petitiones uestrae innotescant apud deum. et pax dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. de cetero, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus, haec cogitate: [*]( 5 Philipp. 8, 13-20 17. Philipp, 4, 4-18 ) [*]( 1 τriſτιτιam (-ci5 M) MPC omne MC1 4 deraT M1 erga] circa Sa, ergo P1, add. de P 5 me] om. P1 conprehendiffe in ras. P\' 6 autem del. P\' reTro ranr quidem S 7 in ante priora om. Sv diſτιnaτū MPl alt. ad] del. P1S1, om. R 8 bradium MPC (brabium cod. Amiat,) 9 qm τlιτer P\', qmd aliud P* 10 nobis om. R deuf uob S reuelabix Rv .15 uenTer efr P2 Rv 16 confuſione̅ M, confuſſione P 17 ̷ΧΙΙΙ R, aliquos a 19 in prope (in s. I. m. pr.) M, enim prope PRSa, prope v 22 quae] qm C 28 Iesu] om. 8 24 fratres chariflimi a quęcumq, fanr pudica S 26 laus] CaIne C1, add: diſciplinae P\'v. )
238
quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et uidistis in me, haec agite: et deus pacis erit uobiscum. gauisus sum autem in domino uehementer, quoniam. tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. non quasi autem propter penuriam dico. ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. scio et humiliari, scio et abundare — ubique et in omnibus institutus sum — et satiari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. uerum tamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. scitis autem et uos, Philippenses, quod in principio euangelii, quando profectus sum a Machedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli: quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem uestram. habeo autem omnia et abundo. repletus sum acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suauitatis, hostiam acceptam, placentem domino.