Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

II. DE LEVITICO.

Omnis homo, inquit, ad proximam sanguinis sui non accedet, ut reuelet turpitudinem eius. ego dominus. turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non reuelabis turpitudinem eius. turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. turpitudinem sororis tuae ex patre siue ex matre, quae domi uel foris genita est, non reuelabis. turpitudinem filiae filii tui uel neptis ex filia non reuelabis: quia turpitudo tua est. turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non reuelabis. turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. turpitudinem sororis matris tuae non reuelabis, eo quod caro sit matris tuae. turpitudinem patrui tui non reuelabis, nec accedes ad uxorem eius, quae tibi adfinitate coniungitur. [*]( 4 Ex. 84, 26 11 Leu. 18, 6-24 ) [*]( 1 comedaf (uirg. eras.) M uxoril M\' 2 accipiet М2CRav ipfe MI, ipfi M1PCRS 8 fonucaxi MPCRS formcare MPCRS 4 et p. poet] om. R et p. post: primitias - — dei tui] om. P 5 m domum MCRS (cod. Am.), in domo Pav 8 in] om. M1P1S fequenre MPCR 10 de leuitico] om. S 12 accediT M1, accedar М2P2 18 difcopenef MPC 15 difco*penef P, difcopenef MC enim] om. S 19 efr tua P; om. tua a 21 tui] om. R difcopenef MC, difco*perief (o ras.) P 23 patrui] parnf CRM2u 24 accede! MOv, accedar PRSa )

12
turpitudinem matris tuae non reuelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis: quia turpitudo fratris tui est. turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non reuelabis. filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reueles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies, nec reuelabis turpitudinem eius adhuc illa uiuente. ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes, nec reuelabis foeditatem eius. cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen dei tui. ego dominus. cum masculo non commisceberis coitu femineo: quia abominatio est. cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est. nec polluamini in omnibus his. Et post aliquantum: Vnusquisque matrem et patrem suum timeat. Et post I uersum: Nolite conuerti ad idola, nec deos conflatiles faciatis uobis. ego dominus deus uester. Et paulo post: Nec remanentes, inquit, spicas colliges, neque in uinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego dominus deus uester. non facietis furtum. non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen dei tui. ego sum dominus. nec facies calumniam proximo tuo, nec ui opprimes [*]( 16 Leu. 19, 8 17 ib. 4 19 ib. 9-19 ) [*]( 1 nornf M1 2 difcopenef MC, difcoopenef (0 alt. delet.) P 3 frif 8 TUI S 4 filiam filie M 5 filii filu**** (i ult. in ras.) C illius] eiuf M1 fumif MlPl renehf Ml eius] om. C 7 nec] K S 9 accedaf Ma fodιτaτẽ M1, fedirarS R 10 cSmimonS a macnlanenf P 11 Idolum MPC 12 dei] dñ1 dl S non] ne P commifcenf MPCS 13 omne M* 14 macnlanenf P 15 nec alt.) ne Sa 16 et p. aliqu.] om. R 17 paTrem er matrem PR fua R et p. I a] om. R nno uerfu S 18 idola C facierif RS 19 pofr paululum a 21 fa M1R 22 dimιτrif M\', dimiTTif (corr. al. m.) P 28 nec***** P decipiat a non] neo R peierabif S 25 nec] non MP nerba: nec f. c. - — oppr. eum om. R faciaf Sa opremif M\', oppremif P1 )
13
eum. non morabitur opus mercennarii tui apud te usque in mane, non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis dominum deum, quia ego sum dominus. non faciesqoud iniquum est, nec iniuste iudicabis. \' nec consideres personam pauperis, nec honores uultum potentis. iuste iudica proximo tuo. non eris criminator et susurro in populis. non stabis contra sanguinem proximi tui. ego dominus. ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae ciuium tuorum. diliges amicum tuum sicut te ipsum. ego sum dominus. leges meas custodite. Et paulo post: Non comedetis cum sanguine. non augurabimini, nec obseruabitis somnia. neque in rotundum adtondebitis comam, nec eradicetis barbam. et super mortuo non incidetis carnem uestram neque figuras aliquas et stigmata facietis uobis. ego dominus. ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Et post I uersum: Ego dominus.. ne declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego dominus deus uester. coram canocapite consurge, et honora personam senis, et time deum tuum. ego dominus. si habitauerit aduena in terra uestra et moratus fuerit inter uos, ne exprobretis ei, sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmet ipsos: fuistis enim et uos aduenae in terra Aegypti. ego dominus [*]( 12 Leu. 19, 26-29 17 ib. S0-37 et 20, 1—21 ) [*]( 1 tui] om. PSa in] om. M\'RS 2 malediaf M, maledicif (corr. al. m.) P ponaf MCSX fa Ml 8 dm̃ (ruum add. al. m.) P 4 nec inmfre (nec m ex corr. add. al. m.) P 5 nec] ne M 8 abeaf Ml 9 illum MlPa 10 uuun4 Ml 11 sum] om. S custodite] om. Sl e. p. post] er pofr ahquanTum MP, om. R 12 commediTif M1 carnS cũ fanguine a auguremmi R, augunabimim P2S2 obferuaxif MPICI, obferuerif R 13 adτundebιτιf M1 nec] non MPr ne S 14 eradicaxif MCI, radarif RPSa (cod. Åmiat.) morruum 8 fi* S mcidmf MlPl 16 ne pr.] non R 17 e. p. I u.] om. R 18 fcifcmmim MI, fcif*cιτιmini (ras. f) P1, fcifciTtamm C1S2a 19 ut] eT CR 20 dSm dm̃ S 21 ego Itun Sav abιτaberιτ M* 22 *** moraTuf P exproberif Ca 23 dilegiTif M1, diligiTif P 24 et om. P )
14
deusuester. nolite facere aliquid iniquum in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. statera iusta et aequa sint pondera: iustus modius, aequus sextarius. ego dominus deus uester, qui eduxi uos de terra Aegypti. custodite omnia praecepta mea et uniuersa iudicia, et facite ea. ego dominus. Locutusque est dominus ad Moysen dicens: haec loqueris filiis Israhel: homo de filiis Israhel et de aduenis qui habitant in Israhel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum: et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminauerit sanctuarium meum et polluerit nomen sanctum meum. quod si neglegens populus terrae et quasi paruipendens imperium meum dimiserit hominem, qui dedit de semine suo Moloch, nec uoluerit eum occidere, ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui. anima, quae declinauerit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. sanctificamini et estote sancti: quia ego dominus deus uester. custodite praecepta mea et facite ea. ego dominus qui sanctifico uos. qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. si moechatus fuerit uir cum uxore alterius et adulterium perpetrauerit cam coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. qui dormierit cum nouerca sua et reuelauerit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super [*]( 2 funτ S\' 8 aequufque P1C2Sav 5 ludiaa mea MP loquurufque P, loquT\' R 7 habiTaT S 8 hifrahel Ml 11 de femme fuo dedenr a 14 hoiem illa R qui dedit] om. PS qui ded. d. s. s. M.] om., sed est rasura 16 litt. C moloch ex corr. add. P 15 ne 01 eum] om. B 17 confenferint BS (cod. Am.) 20 froTe Ml 21 ego fẽf B, ego fancruf fum Ca 23 aut] & S 24 qm maledixerιτ R, qui maledixiT a mechaTUf R fuerit uir] quif fuem Sv 25 pparanT (a ita rae.) S coniuge] uxore S 28 paTn fuo M1 )
15
eos. si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriantur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos. qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: uiuus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio uestri. qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. qui acceperit sororem suam, filiam patris sui uel filiam matris suae, et uiderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo reuelauerint, et portabunt iniquitatem suam. qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et reuelauerit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies. qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudauit: portabunt iniquitatem suam ambo. qui coierit cum uxore patrui uel auunculi sui et reuelauerit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit inlicitam: turpitudinem fratris sui reuelauit: absque filiis erunt. Et alio in loco: Vir siue mulier, in quibus pythonicus uel diuinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super eos. Itemque alio in loco, cum de summo sacerdote loqueretur: Virginem, inquit, ducet uxorem: [*]( 23 Leu. 20, 27 27 Leu. 21, 13-15 ) [*]( 1 si quis] qm S nure MlP* moriatur av 7 monanTur B 8 fubcubuenx MPCS 11 confpaxeraτ 01 - 18 reuelannx S (cod. Am.) 17 turpit. m. e. a. t.] om. spatio uacuo relicto, add. ab al. m. P maT tre & aim*Taue (ras. f) M difcopenef MC 18 nudabiT MPCJRSa (cod. Am.) 19 ambo iniquιτaτem fuam Sav 23 reuelabiT MlPS m aho CRa, ahoto S 24 mquib, S pyromcuf М1P1, phiTomcuf R, phyromcuf P\'Sa 25 sit] om. P, enr S 26 eos] illor P2Caυ ITS S m alio Ca )
16
uiduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: ne commisceat stirpem generis sui uulgo gentis suae: quia ego dominus qui sanctifico eum. Et post multa : Homo, qui maledixerit deo suo, portabit peccatum suum. et qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, siue ille cinis siue peregrinus fuerit. qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur. qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. qui percusserit animal, reddat uicarium, id est animam pro anima. qui inrogauerit maculam cuilibet ciuium suorum, sicut fecit, fiet illi: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. qui percusserit iumentum, reddet aliud. qui percusserit hominem, punietur. aequum iudicium sit inter uos, siue peregrinus siue ciuis peccauerit: quia ego sum dominus deus uester. Et post aliquantum: Non facietis uobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra uestra, ut adoretis eum. ego enim sum dominus deus uester.

Haec de Leuitico. nunc delibro, cuius nomen est Numeri, quae uisa sunt commemoranda ponemus.

III. DE NVMERIS.

Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. quod si et fratres non habuerit, dabitis [*]( 4 Leu. 24, 15—22 16 Leu. 26, 1 24 Num. 27, 8—11 ) [*]( 1 ſordidaτã S 2 ne] nec R 6 opuma Ml, obrueT R illi Ml [11 fecit] om S1 fia MPSv (cod. Am.), fIaT CRa illi] ei av 14 reddaT RS pumaTur CRM1 16 e. p. aliq.] om. R 17 heregιτιſ M1, eregιτιſ P 18 m fignum a poniTif S 20 cuius nom. est] om. S 23 de numero MPCR, om. Sa 24 Tranſiuιτ MlPl 26 quod er fi R habuerit] fuerrnr Sv dabiT MClR dabif herediraf C )

17
hereditatem fratribus patris eius. sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his qui ei proximi sunt: eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua, sicut praecepit dominus Moysi. Et post multa: Ad unius testimonium nullus condemnabitur. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis.

Haec de Numeris inuenimus, quae inspicienda putauimus. Deuteronomium deinceps considerabimus.