XVIII. DE LIBRO MALACHIAE.
Filius honorat patrem et seruus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit dominus exercituum. Et paulo post: Ego dedi uos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non seruastis uias meas et accepistis faciem in lege. numquid non pater unus omnium (nostrum? numquid non deussnun creauit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, uiolans pactum patrum nostrorum? transgressus est ludas, et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem : quia contaminauit ludas sanctificationem domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. disperdat dominus uirum, qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus domino exercituum. et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare domini, fletu et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu uestra. et dixistis: quam ob causam? quia dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua et uxor foederis tui. nonne unus fecit, et residuum spiritus eius [*]( 7 Mal. 1, 6 10 Mal. 2, 9—17 ) [*]( 4 funT haec (hec M2) M\'PC, om. haec M1 hodi M, odn P1, odrr C1 8 sum pr.] om. S1 9 pauft MC 10 uobif P1 populuT MP1 12 noetrom] non S 18 dispicir MPC 14 nostrum] ur̄n B, non S, om. a paτrū 8. lin. add. S* 17 alienă R dilperdet an 20 er flau P 21 mugιτu] gemιτu P nec] non P1 22 uestra] rua MPC dixιιτιΡl 24 toa] ru S et ante uxor] om. a fedena CB. )
86
est? et quid unusquisque quaerit, nisi semen dei? custodite ergo spiritum uestrum: et uxorem adulescentiae tuae noli despicere. cum odio habueris, dimitte, dicit dominus deus Israhel: operiet autem iniquitas uestimentum eius, dicit dominus exercituum. custodite spiritum uestrum, et nolite despicere. laborare fecistis dominum in sermonibus uestris et dixistis: in quo eum fecimus laborare ? in eo cum diceretis: omnis qui facit malum bonus est in conspectu domini et tales ei placent: aut certe ubi est dies iudicii? Et post XV uersus: Et accedam ad uos, inquit, in iudicio et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii, uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit dominus exercituum. ego enim dominus et non mutor: et uos filii Iacob non estis consumpti. a diebus enim patrum uestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis. reuertimini ad me, et reuertar ad uos, dicit dominus exercituum. Et post XV uersus: Inualuerunt super me uerba uestra, dicit dominus. et dixistis: quid locuti sumus? dixistis: uanus est qui seruit deo: et quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius et quia ambulauimus tristes coram domino exercituum? ergo nunc beatos dicimus adrogantes: siquidem aedificati sunt facientes iniquitatem, et temptauerunt deum et salui facti sunt. tunc locuti sunt timentes deum unusquisque cum proximo suo: et adtendit dominus et audiuit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus dominum et cogitantibus nomen eius.
[*]( 10 Mal. 8, 5—7 18 ib. 13—18 et Mal. 4, 1—3 ) [*]( 1 esτ] om. C, ef Sa dei] dfii MPCB 2 ergo] om. C aduliscenτιęM, adholescenτιę C 3 dibpicere P uerba: cum odio usque ad nolite despicere om. B habuenrif MC dicιτ dimιττe S 7 eum] eni C fecim\' eu R dicermf MP\', n ex re m. pr. C 10 XV] aliquot a \'m ludicio inquιτ S 11 piuruf Pl 12 mercede C, mercedam P1 et humiliat uiduas a opnmanT M1, opnmunx M\'C, qm oppnmunT R 14 Cum dñs a 15 legιτιmif heredib; MC 17 XV] aliquos a 18 uestra] mea Sl 19 locuτιιumui conTra Te Pv deo] d*o (n del.) M, dfio CB 20 cufrodibimuf S quiambuluimuf MCS 21 domino[ do P 23 uerba: et salui - timentes deum om. 81 25 audiT C ) 87
et erunt mihi, ait dominus exercituum, in die, qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit uir filio suo seruienti sibi. et conuertimini et uidebitis, quid sit inter iustum et impium et inter seruientem deo et non seruientem ei. Ecce enim dies ueniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem stipula: et inflammabit eos dies ueniens, dicit dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius: et egredimini et salietis sicut uituli de armento: et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die, qua ego facio, dicit dominus exercituum.