Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Interea liber quidam cuiusdam heretici siue Marcionistae siue cuiuslibet eorum, quorum error opinatur, quod istum mundum non deus fecerit nec deus legis, quae data est per Moysen, et prophetarum ad eandem legem pertinentium uerus sit deus, sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus in platea maritima legeretur, peruenerunt ad eum fratres studiosissime Christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. refelli eum libris duobus, quos ideo praenotaui: contra aduersarium legis et prophetarum, quia codex ipse, qui missus est, nomen non habebat auctoris.