Retractationum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus [*]( 15 Aug. ep. 76 17 ep. 141 ) [*]( 1 singulis.. (is in ras. m. 2) H annutaui OlD, adnotaui EGHPRV, annotauit F quocumque V 2 uolaerit om. F illa] i. sua BD2EFNQ, sua illa S prolixitate F 3 lectorum P1 titulus (s ex m m. 2) C brebiculus C1D1 collationis D2, collationum a 4 et partis C2 in raa., et partis (rtis m. 2) D 5 LXV 01, om. BFPQ, XL v 6 pos D1 con*»lationem (so ras.) C, consolationem D1H 8 scribai HM, om. B quantum (a ex i) \'C 9 istos G conlationes (s ex m) M quas M 10 episcopis eorum] eorum episc. B, eis D2Q1 seducerentur (c ex r) S, succederentur D1 11 respondit ClDl uunitatibus M pr. ad (d m. 2 s. l.) CD 12 pr. potuerant OP, poterant a alt. potuerant BEFGNOSa et-poterant om. H 13 potuerant FGNS, potuerunt B iactabant CDlElR, iactitabant cet. m collationib; (b; in ras.) R 14 unde] ubi Oa sit om. R 15 breuius (ui m. 2 8. l.) CD egi] igi D1, ei G, est El quasdam B rursum M aepistula H, epistolam C1S1, epistulam Dl 16 numidiae] nam idie D, uno die (uno m. 2 in ras.) C aderamus a 17 epistulis HM, epistolis cet. sic (c ex t) E saluanus G )
Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?
De uidendo deo librum scripsi, ubi de spiritali corpore, quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum uel quomodo deus, qui spiritus est, per corpus tale uideatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in nouissimo, id est in uicensimo et secundo libro de ciuitate dei, satis, quantum arbitror, explicaui. inueni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros nec inter epistulas est notatum.
Hic liber sic incipit: Memor debiti, illud autem: Sicut praesens rogaui et nunc commoneo. [*]( 7 ep. 147 9 Io. 4, 24 11 Aug. de du. dei XXII, 29 16 ep. 148 ) [*]( 1 aenix F, senes P1 post ualentinus add. a: aurelius innocentiusaugustinus om. E miximinus C, maximus D2FQ, maximianus B obtatus GRS, om. F 2 donatoa HI, omx BF e C1, & Dl, de cet. v zerthensi F, certenai P, czertensi G 4 athuc Et donatiste GtD, (at in ras.) M seducimini (ini in ras. m. 2) M, seducemini N, ae seducimini B 5 num. om. BFPQ, XLI t1 6 (7) fidendo H deum D2 7 deum D2FGS scribsi HPl librum scripsi CD, scripsi librum cet. v 8* resurrectionc C,* resurreccione D inquisitionem del. D2 diligentiorem inquisitionem N 9 comodo C1D1 10 per C1D1, et per R, etiam per cet. v uideatur*** C 11 dificillimam CD alt. in om. Rl uicensimo C1HM1 V, uigesimo 02, uicesimo cet. 13 cudice V 14 quoddA (dA in ras. m. 2) M cummonitoriam Ot, communitorium Y, communiturium D\' hac] ac OtDl 15 in om. M indiluculo E 16 aepistulas H notatum] nominatum a 17 sicut D2, sic C1 18 praesens-commoneo C2D2 in ras. et in mg. praesens] et pr. B rogaui] r. te Q et-commoneo om. v commonui OP ) [*](12x )
Venit etiam tunc in manus meas quidam liber Pelagi, ubi hominis naturam contra dei gratiam, qua iustificatur inpius et qua Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. librum ergo, quo huic respondi defendens gratiam non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de natura et gratia nuncupaui.