Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem .Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.

Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus. [*]( a )

CAPVT LXI. DE MAXIMIANISTIS CONTRA DONATISTAS LIBER VNVS.

Scripsi etiam librum inter cetera contra Donatistas non breuissimum, sicut antea, sed grandem multo diligentius; in [*]( 1 De un. bapt. 16, 28 4 Aug. de fid. et opp. 4, 6 6 Aug. ep. 43, 2, 5 12 Retract. II, 53, 2 15 non extat ) [*]( 2 ciciliani CD1 aptugensem PS, aptungensem HVm, aptugenensem FGN, abtugenesem B 3 accusationibus E eos] eum C, eum D1GNR, eum sint S 4 caecilianum BC1D1GNQRS, caeciliano F, caeciliani cet. v calomniosos F, calomniosus OlD), calumniosum C2, calumniosus FGHNS fuisse 020PV, fuisse et GNS expertos ClDl 5 inuentus EP 6 memoratur H imperatur H audire P 7 proconsole C1, proconsulae G1 ipsae S, ipse ipge E cecilianum CD 8 acusatoribus 01, accussatoribus H aditum H comperet ClD, comperi a 9 eos expertus] eo sextus H in] et in R eis R calomniosus 01Dl, calomniosos V, calumniosus G qui] quia BD2FG NQlS ordo om. H 10 consoles ClPx, consules (sules m. 2) D declaratur D2 mul uehimentius H 11 colomnias* C1 dona istarum D1 conuincit] c. ordo temporum F, conuicit DZFGNRa, conuenit Q1 subuerti CWl 12 ibi a 13 aduersa BCDlFGBS, diuersa cet. 14 LXII R, om. BFPQ, XXV v 15 maximianis Bl libri duo 0 16 scribsi G1HMP1, scripsit 0 eciam 01 librtl (ii m. 2 in ras.) C inter] in M contra C2D% s. 1. 17 brebissimum 01 sed (ed m. 2 s. l.) C grande R multo G2 s. l. )

174
quo apparet, quemadmodum eorum aduersus ecclesiam catholicam inpium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subuertat, quod scisma factum est ex ipsa parte Donati.