Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

In primo ergo libro in eo, quod positum est, dominum seorsum duobus discipulis suam rettulisse passionem, mendositas codicis nos fefellit; nam duodecim scriptum est, non duobus.

in secundo nolens exponere, quomodo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est uirgo Maria, illud, quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur nomen defuncti lex eum iubebat accipere. non est uerum; nomen enim defuncti, quod dictum est, ad hoc lex ualere praecepit, ut eius filius diceretur, non ut hoc quod ille uocaretur.