Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, deus est.

CAPVT XXXVI. CONTRA SECVNDINVM MANICHEVM LIBER VNVS.

Secundinus quidam, non ex eis, quos Manichei electos, sed ex eis, quos auditores uocant, quem ne facie quidem noueram, scripsit ad me uelut amicus honorifice obiurgans, quod oppugnarem litteris illam heresem, et admonens, ne facerem, atque ad eam sectandam potius exhortans cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui, quis cui scriberet, non in epistulis meis, sed in libris habeatur. illic ab exordio conscripta est etiam eius epistula. huius autem mei uoluminis titulus est: contra Secundinum Manicheum. quod mea sententia omnibus, quae aduersus illam pestem scribere potui, praepono.