Retractationum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.
In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam [*]( (2) ) confiterer dicens, quod anima nostra una quodam modo facta fuerat ex duabus: et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram; quae mihi quasi declamatio lenis quam grauis confessio uidetur, quamuis utcumque temperata sit haec ineptia in eo, quod additum est: forte.
et in libro tertio decimo quod dixi: firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est ualde.