Quod dicit scriptura: quoniam ignorauit Manoe quia angelus dei est. manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. quod ergo ei dixit: uim faciamus nunc tibi et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem inuitauit, sed ita, ut hoc cum illo epularetur. quod sacrificium fecisset. nam facere haedum caprarum non solet dici nisi cum fit sacrificium. denique et ille ita respondit: si uim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis: ubi ostendit se fuisse ad epulas inuitatum. deinde addidit: et si feceris holocaustum, domino offeres illud. utique ideo dixit: si feceris holocaustum, quia ille dixerat: faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo uocabatur holocaustum. sed angelus etiam non manducaturus holocaustum fieri potius admonuit non tamen sibi, sed domino; propter hoc maxime, quia gens Israhel illo tempore consueuerat quibuslibet diis falsis sacrificare: unde et tunc offenderat deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos.
Quid sibi uult, quod, postea quam manifestatus est Manoe et uxori eius angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manoe uxori suae: morte moriemur, quoniam deum uidimus? ex illa scilicet legis sententia, ubi [*]( 5 Iud. 13, 16. 15 12 Iud. 13, 16 23 cf. Iud. 13, 1 26 cf. . Iud. 13, 20. 21 27 Iud. 13, 22 ) [*]( 1 hoc est V 2 sicera 2V tot N 4 Manue (sic ubique) bd 7 sec. cod. Alex. et Lag. uis T 8 tibi nunc PVTbd 8 (et 11) haecdum N 12 έάν βιάσ με cod. Alex. et Lag. 19 uocatur T 20 potius fieri bd 22 consuerat P 25 postquam (post 8. l. m. 2) P 28 ibi P )
504
scriptum est: nemo potest faciem meam uidere et uiuere. opinabantur ergo ut homines deum se uidisse tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. sed deum in angelo an deum ipsum angelum appellabant? sic enim scriptum est: et sumpsit Manoe haedum caprarum et sacrificium et obtulit super petram domino mirabilia facienti; et Manoe et uxor eius expectabant. et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad caelum, et ascendit angelus domini in flamma. et Manoe et uxor illius expectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. et non adposuit ultra angelus domini adparere ad Manoe et ad uxorem eius. tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est; et dixit Manoe ad uxorem suam: morte moriemur, quoniam deum uidimus. in his ergo uerbis quia non dixit: morte moriemur, quoniam angelum domini uidimus, sed: deum uidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intellegebant deum an eundem angelum deum uocabant. illud enim tertium, quod deum putauerant qui erat angelus, dici non potest apertissime dicente scriptura: tunc cognouit Manoe quoniam angelus domini est. sed unde metuebant mortem? non enim scriptura in Exodo dixerat: nemo uidet faciem angeli et uiuet, sed "faciem meam" dixit, cum deus loqueretur. an et in hoc ipso, quod in angeli praesentia deum cognouerat Manoe, ita perturbatus est, ut mortem timeret? quod autem illi uxor sua respondit: si uellet dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium nec inluminasset nos omnia haec, sed nec audita fecisset
[*](1 Ex. 33, 20 5 Iud. 13, 19-22 28 Iud. 13, 23 ) [*]( 1 uidere faciem meam T 3 igne NT 5 angelum ipsum T 7 et om. V exp. T 10 flammii T 11 et uxor] uxorque PSbd 13 ammanoe N 18 sed—uidimus om. S 23 metuebat bd 25 in om. N 27 morte N 30 nobis T ) 505
nobis haec, utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia uiderunt eum in altaris flamma stetisse, an per hoc intellexerunt accepisse dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? quodlibet autem horum sit, iam tamen angelus dixerat: si autem facis holocaustum, domino offeres illud, hoc est non mihi, sed domino. quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intellegendus est illum magni consilii angelum in forma serui, hoc est in homine, quem suscepturus erat non accepturum sacrificium sed ipsum sacrificium futurum.