Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quod dicit scriptura: quoniam ignorauit Manoe quia angelus dei est. manifestum est etiam eius uxorem hominem credidisse. quod ergo ei dixit: uim faciamus nunc tibi et faciamus in conspectu tuo haedum caprarum, tamquam hominem inuitauit, sed ita, ut hoc cum illo epularetur. quod sacrificium fecisset. nam facere haedum caprarum non solet dici nisi cum fit sacrificium. denique et ille ita respondit: si uim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis: ubi ostendit se fuisse ad epulas inuitatum. deinde addidit: et si feceris holocaustum, domino offeres illud. utique ideo dixit: si feceris holocaustum, quia ille dixerat: faciamus in conspectu tuo haedum caprarum. non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo uocabatur holocaustum. sed angelus etiam non manducaturus holocaustum fieri potius admonuit non tamen sibi, sed domino; propter hoc maxime, quia gens Israhel illo tempore consueuerat quibuslibet diis falsis sacrificare: unde et tunc offenderat deum, ut traderetur inimicis per quadraginta annos.