Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Inter cetera, quae Iephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: nonne quaecumque hereditauit tibi Chamos deus tuus haec hereditabis, et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster a facie uestra, haec hereditabimus? quod quidam latini sic interpretandum putauerunt, ut dicerent: nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi uideri potest confirmasse Iephte deum istum, qui uocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditate cultoribus suis. quidam uero sic habent: nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. an forte secundum hoc dictum est, quod sub angelis constitutae sunt gentes iuxta canticum Moysi famuli dei? numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? quis hoc audeat adfirmare, cum possit intellegi secundum eius opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere uel in possessionem sibi dedisse? magis autem iste sensus elucet in his uerbis, quae graecus habet: nonne quaecumque hereditauit tibi [*]( 1 cf. II Paral. 22, 11 2 cf. Luc. 1, 36 9 Iud. 11, 24 20 cf. Deut. 32, 8 ) [*]( 1 Ioade] iudae SNV 2 helizabcth S helisabeth N 3 Mariam NТbd 5 aliqua N iudam PSVT inter ambas] interrabas N 8 iepte (sic fere ubique) PSVT ieptae (sic fere omnibus locis) N 9 amon N coa \'Xau\'Xi..YJpovóp:fjaEv cot cod. Alex. 10 hereditabit PVX camos PVT 12 noster m. 2 add. S 14 hereditatem bd 17 hereditatem bd 18 possidebit P 19 et] ut N 21 statutae T 22 erant om. Sl fili N 23 amon N 25 possessione T 26 iis bd 27 hereditabit PSV1 )

481
Chamos deus tuus, haec hereditabis? ut in eo, quod positum est "tibi", intellegatur ita dictum, ac si diceretur: sicut uidetur tibi. tibi enim hereditauit qui hoc putas, non quod ille aliquid posset hereditare. denique in eo quod sequitur: et omnia quaecumque hereditauit dominus deus noster, non dixit: hereditauit nobis, tamquam diceret: sicut uidetur nobis, sed uere hereditauit "a facie uestra", quoniam ipsis abstulit et his dedit: haec inquit, hereditabimus s.