Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et emisit deus spiritum malignum inter Abimelech et inter uiros Sicimorum. hoc uerbum, utrum imperantem an permittentem deum significet, non facile definiri potest. quod enim hic positum est "em is it", graecus habet eSaTretaeIXev: quod est etiam in Psalmis, ubi legitur: emitte lucem tuam. quamquam in quibusdam locis interpretes nostri et ubi est in graeco ἐξαπέστειλεν "misit" interpretati sunt, non "misit". potest ergo et sic intellegi, ut [*]( 1 cf. Iud. 9, 14 3 Iud. 9, 15 21 Iud. 9, 23 26 Ps. 42. 3 ) [*]( 1 ramnus (semper h littera om) PSNVT 3 ad eam T ea: ai] eas PSV unguitis Vxbd 8 subdibguendum N 9 )pd$ inferendum V 10 et pr. om. V 14 qui T exiuit N manducat T manducauid N 18 in-saeuiat om. N 19 quod PS1 qua. V 21 Et om. S misit P V T 22 abimelec S scycimorum N siehimorum Tbd 25 exapestilen PVT exapestilem SN etiam est bd 27 (et p. 478, 5) exapestilen PNVT exapestilem S 28 post N et om. N )

478
spiritum malignum deus tamquam ire inter eos uolentem emiserit, id est potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. usque adeo autem etiam mitti a domino malignum spiritum propter iustitiam uindicandi non absurdum uisum est, ut quidam id, quod est sawreatstXsv, etiam "i misit" interpretati sint.

Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps ciuitatis Sicimorum etiam id habent: et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum et insidiare in agro. et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super ciuitatem. quod latini quidam habent "maturabis", quidam uero "m ani cab is", graecus habet quod dici posset non uno uerbo: diluculo surges. et fortasse hinc sit dictum "maturabis" a matutino tempore, quamuis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam. "manicabis" autem latinum uerbum esse mihi non occurrit. sed illud mouet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod graece dicitur Spdpoc, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. sic itaque intellegendum est, ut quod positum est" man e" ipsum diluculum intellegatur. additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor adparuerit solis orientis. non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem caeli, quam uidemus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis adtingere. hinc est quod etiam in euangelio unam atque eandem rem alius euangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique [*]( 8 Iud. 9, 32. 33 28 cf. Ioh. 20, 1 29 cf. Marc. 16, 2 ) [*]( 1 malum PSNV 5 inmisit om. N 7 ad abimelecli N 9 noctu 2V 10 ut] et PSI VI orietur VIT 12 manichabis PVS1 15 ,4 accelebrandam S 16 manichabis P 17 orietur T 19 UKTHROS PSVT horthros N quodl cum N 20 cum om. PSN 22 orietur T 24 aliuddealbescit N )

479
fiebat oriente, id est ad ortum ueniente et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate iactante. quam lucem quidam idiotae solis non esse putauerunt, sed esse illam, quae primitus condita est, antequam deus quarto die conderet solem.